Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.

Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.

CONDIGNE mehercule et condecore Chrysippus, in librorum qui inscribuntur Περὶ Καλοῦ καὶ Ἡδονῆς primo, os et oculos Iustitiae vultumque eius severis atque venerandis verborum coloribus depinxit.

Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: Forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate.