Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et
vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur observaverunt, procedat, inquit, haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest, inquit, ratio Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis caeli regionibus. Nam quanta, inquit, partium circulorumque caeli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt?Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?
Per autem,[*](autem enim, Q; enim, Hertz.) inquit, inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.
Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi erraticas, Nigidius errones vocat, non esse plures quam volgo dicerentur;
posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta
atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.Nam et quaedam, inquit,sidera a quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima.
Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?