Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Idem Favorinus, deterrere volens ac depellere adulescentes a istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi concludebat:
Aut
adversa, inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra expectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser frustra ; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et expectatio te spei suspensum fatigabit et futurum gaudii fructum spes tibi iam praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus.Quem in modum disseruerit Favorinus consultus a me super officio iudicis.
Quo primum tempore a lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisivi, ut homo adulescens, a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites vocatus, rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati sumus.