Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione . [*](adtigimus, Skutsch; adtingimus, MSS.) Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem

commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.

Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes, eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quan in futuris veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia quae aut tenere aut astute vera dicunt, prae ceteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non sit millesima.

Praeter haec autem quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud:

  1. Nám si quae eventúra sunt provideant, aequiperént ,
item Accianum illud:

  1. Nihil (inquit) crédo auguribus, qui aúres verbis dívitant
  2. Aliénas, suas ut aúro locupletént domus.

Idem Favorinus, deterrere volens ac depellere adulescentes a istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi concludebat:

Aut

adversa, inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra expectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser frustra ; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et expectatio te spei suspensum fatigabit et futurum gaudii fructum spes tibi iam praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus.