Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod scilicet, inquit, numquam eveniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas

unumquidque leges haberent.

Quod si quaedam, inquit, in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari? Quod nequaquam, inquit, prorsus fieri potest.

Non igitur hac causa probe uti queunt adversum hominum impares ortus, interitus pares.

Illud autem condonare se his dicebat quod non id quoque requireret: si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? An istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem extinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.

Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione . [*](adtigimus, Skutsch; adtingimus, MSS.) Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem

commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.

Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes, eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quan in futuris veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia quae aut tenere aut astute vera dicunt, prae ceteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non sit millesima.