Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent; tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικὰ ζῶα, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.

Ac si, inquit, potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere,

quisnam ibi ludentium vincat? An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt?

Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?