Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas haec turbat observationem omnisque ratio disciplinae confunditur.

vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent; tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικὰ ζῶα, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.

Ac si, inquit, potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere,

quisnam ibi ludentium vincat? An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt?

Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?

Atque id velim etiam, inquit, ut respondeant: si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?