Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

qui eodem [*](eodem deleted by Skutsch.) illo tempore nati fuissent—si isto, inquit, modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere.

Dicant enim quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit.

Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent,

quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti [*](reverti (redire, etc.) added by J. F. Gronov and others after sunt; reverti unde olim omnes, Skutsch.) unde [*](unde added by Vogel.) profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarum [*](litterarum deleted by Skutsch.) tanto aevo potuerint edurare.

Atque illud etiam cuimodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret quo tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret.

Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris et feminae iam declarari coitu oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine quales qualique fortuna homines gignerentur; ac multo etiam ante, cum [*](ante, cum, Hertz; antequam, ω.) pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici quinam olim futuri essent quos hi creaturi forent; et supra atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem homines nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint qualis qualique fato futurus sit quisquis hodie natus est.

Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem

atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?

Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas haec turbat observationem omnisque ratio disciplinae confunditur.

vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent; tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικὰ ζῶα, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.

Ac si, inquit, potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere,

quisnam ibi ludentium vincat? An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt?

Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?

Atque id velim etiam, inquit, ut respondeant: si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?

Ad postremum autem et quid esset quod adversum hoc dici posset requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longe distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.