Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta
atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.Nam et quaedam, inquit,sidera a quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima.
Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?
Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad finis etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur,
qui eodem [*](eodem deleted by Skutsch.) illo tempore nati fuissent—si isto, inquit, modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere.
Dicant enim quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit.
Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent,
quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti [*](reverti (redire, etc.) added by J. F. Gronov and others after sunt; reverti unde olim omnes, Skutsch.) unde [*](unde added by Vogel.) profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarum [*](litterarum deleted by Skutsch.) tanto aevo potuerint edurare.Atque illud etiam cuimodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret quo tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret.