Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi erraticas, Nigidius errones vocat, non esse plures quam volgo dicerentur;

posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta

atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.

Nam et quaedam, inquit,sidera a quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima.

Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?