Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Per autem,[*](autem enim, Q; enim, Hertz.) inquit, inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.

Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi erraticas, Nigidius errones vocat, non esse plures quam volgo dicerentur;

posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta

atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.

Nam et quaedam, inquit,sidera a quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima.

Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?

Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad finis etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur,