Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.[*](delectaverint, ω; corrected by Ott; delineaverint, Kronenberg (cf. Cic. N. D i. 75).)
Versus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est:
- Usús me genuit, máter peperit Mémoria,
- Sophiám vocant me Grái, vos Sapiéntiam.
Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:
- Ego odi [*](ergo or odi ego, Bothe.) homines ígnava opera et phílosopha Senténtia.