Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

  1. Εἱστήκει, ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν,
  2. Ὧι ῥά τε νήπιʼ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕλῃ
  3. Ἄνδρες ἐπακτῆρες.
Item alio in loco idem significat:

  1. Πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος,
  2. Ὧι ῥά θʼ ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσῃ ἀνήρ
  3. Ὕλης ἐκ πυκινῆς.

Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici quos De Animalibus exquisitissime composuit. In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus. [*](Aristotle’s words in Hist. Anim. vi. 31, p. 579, are added in ς; omitted by ω.)

Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.

EXIMIE hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque Sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Usus et Memoriae dixit.