Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

tum voculationes appellabant; quod nunc autem barbare queen loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed rusticum, et cum eo vitio loquentes justice loqui dictitabant.

P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: Rusticus fit sermo, inquit, si adspires perperam.

Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo barbarismus, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.

Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.

LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum,

Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit.

Verba ex eo libro haec sunt: Ἡ δὲ δὴ λέαινα, ἐὸν ἰσχυρὸν [*](ἰσχυρότατον,, Hdt.) καὶ θρασύτατον, ἅπαξ ἐν τῷ βίῳ τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας.

Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:

  1. Εἱστήκει, ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν,
  2. Ὧι ῥά τε νήπιʼ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕλῃ
  3. Ἄνδρες ἐπακτῆρες.
Item alio in loco idem significat: