Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum.

Postea brevi tempore, cum idem illi qui de magistro destinando petierant praesentes essent, vinum ait quod tum biberet non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum, vel Rodium aliquod vel Lesbium.

Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset.

Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt.

Tum Aristoteles Rodium petit, degustat: Firmum, inquit, hercle vinum et iucundum.

Petit mox Lesbium. Quo item degustato: Utrumque, inquit, oppido bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος.

Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde

successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.

Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae.

Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.

Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum arbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.

QUAS Graeci προσῳδίας dicunt, eas veteres docti tum notas vocum, tum moderamenta, tum accentiunculas,

tum voculationes appellabant; quod nunc autem barbare queen loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed rusticum, et cum eo vitio loquentes justice loqui dictitabant.

P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: Rusticus fit sermo, inquit, si adspires perperam.