Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nosti, inquam, magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus, musicam quae sit abscondita, eam esse nulli rei? Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam
dicas mihi.Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.
Quonam, inquam, pacto legere ego possum quae non adsequor? Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.
Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. Sed quid deinde dicam?
Non audeo hercle postulare ut id credatur mihi.