Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod
vocant κιρρόν, [*](Viris L.) et novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν? Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus.
Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret.