Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius, a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura.
Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, faciem dixit hominis pro corporis longitudine:
- aetate (inquit) íntegra,
- Feróci ingenio, fácie procerá virum.
Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum facies dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur.
Sallustii verba sunt ex Historia secunda: Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet.
Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo faciem pro
totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt:Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo faciem pro statura totiusque corporis figura dixisse.