Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sicut autem nihil quicquam interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acerbitudo an acerbitas, acritudo an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, acritas, ita nihil rationis dici potest qui necessitudo et necessitas separentur.

Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.

Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt necessarii dicuntur.