Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: Si huius, inquit, amici vel huius magni scribas, unum i facito extremum, sin vero hei magnei, [*](In this passage I have followed the revision of the text made by Kent, A.J.P. xxxii (1911), p. 290.) hei amicei, casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus. Item si huius terrai scribas, i littera fit extrema, si huic terrae, per e scribendum est. Item mei qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus mei studiosus, per i unum scribat, non per e; at cum mehei, tum per e et i scribendum est, quia dandi casus est.
Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti, propter eos qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.
De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
PARTHENI poetae versus est:
- Γλαύκῳ καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίῳ Μελικέρτῃ.
Eum versum Vergilius aemulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:
- Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
- Ταῦρον δʼ Ἀλφειῷ, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι.
- Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro De Officiis secundo, qua hortatur ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
LEGEBATUR Panaetii philosophi liber De Officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est.
Ibi scriptum est, cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel maxime quod esse haerereque in animo debet.
Id autem est ad hanc fere sententiam: Vita, inquit, hominum qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex improviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastae vocantur.
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt
aut ad faciendos parata—ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus.