Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit manubias et praedam, si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria,

verba ipsa M. Tulli statim dixit.

Ea nos hic adscripsimus: Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.

Ac deinde ad eum convertit qui manubias esse praedam dixerat, et: Videturne tibi, inquit, utroque in loco M.

Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
  1. Δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος.
  2. Ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησι., καὶ κατέρχομαι·
  3. Ἥκω[*](ἥκειν,Aristoph.)δὲ ταὐτόν ἐστι τῷ κατέρχομαι.
  4. Νὴ τὸν Δίʼ, ὥσπερ γʼ εἴ τις εἴποι γείτονι,
  5. Χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον?

Nequaquam vero, inquit ille, talia videntur, quale est μάκτρα et κάρδοπος, qua vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque venerandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur.

Quid igitur, inquit Favorinus, valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in manubiis et in praeda? Num ornat, ut alioqui solet, orationem? Num eam modulatiorem aptioremque reddit? Num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? Sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui De Constituendo Accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit. Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae

sunt ipsa quoque in urbibus. Item in eodem libro simili modo: