Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ne illa quidem significationis eiusdemi repetitio ignava et frigida videri debet:

  1. Μνηστῆρες δʼ ἄρα Τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε Ἤρτυον,
quod bis idem, θάνατον et μόρον, dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.

Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:

  1. Βάσκʼ ἴθι, οὖλε Ὄνειρε,
et:
  1. Βάσκʼ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα,
verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?

Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed

figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus everberaverunt:

Vultus denique, inquit, totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit.

Quid igitur? Simile est, inquit, apud eundem in praeda et manubiis? Nihil profecto istiusmodi est.