Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Siciliam, inquit, provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.
Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse, nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.
Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicuti in illa, quae inscripta est De Decem Hominibus, cum Thermum accusavit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis.
Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro
Rodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit.Verba eius haec sunt: Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere.
Itidem Cato ex Originum VII., in oratione quam Contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer ---
Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:
Item alio in versu:
- Ἕκτορα δʼ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης
- Ἔκ τʼ ἀνδροκτασίης ἔκ θʼ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ.
- Ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τʼ ἀνδροκτασίαι τε.
Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominata [*](cognominata, suggested by Hertz, approved by Heraeus; continua nomina, γ.) nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.