Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, [*](panda te lato, ω; Panda Celato, ς, corr. by Mommsen; panda te lito, Hertz.) non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus:
- Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales,
- Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.
Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est.
Sed Nerio a veteribus sic declinabatur, quasi Anio; nam perinde ut Anienem, sic Nerienem dixerunt, tertia syllaba producta.
Id autem, sive Nerio sive Nerienes est, Sabinum verbum est,
eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui [*](quis, Q; quisquis, C. F. W. Müller.) erat egregia atque praestanti fortitudine Nero appellatus est.
Sed id Sabini
accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine nervos appellamus.Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.
Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:
- Márs peregre adveniéns salutat Nérienem uxorém suam.