Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Inibi autem animadvertendum est quod Gellius Neria dicit per a litteram, non Nerio, neque Nerienes.

Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius

Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit:
  1. Nolo égo Neaeram té vocent, set Nérienem,
  2. Cum quidém Mavorti [*](Mavorti, Ribbeck; Marti, ω.) es ín conubiúm data.

Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba, contra quam supra dictum est, corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est quam ut plura in id verba sumenda sint.

Ennius autem in primo Annali in hoc versu:

  1. Nerienem Mavortis et Herem, [*](Herem, Meursius; erdem, X; Herclem, ω.)
si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.

Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; ne enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est.

Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis.