Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.

De tui, inquit, coniugis consilio, Martem scilicet significans; per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.

Inibi autem animadvertendum est quod Gellius Neria dicit per a litteram, non Nerio, neque Nerienes.

Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius

Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit:
  1. Nolo égo Neaeram té vocent, set Nérienem,
  2. Cum quidém Mavorti [*](Mavorti, Ribbeck; Marti, ω.) es ín conubiúm data.

Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba, contra quam supra dictum est, corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est quam ut plura in id verba sumenda sint.