Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:

  1. Márs peregre adveniéns salutat Nérienem uxorém suam.

Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.

Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.