Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum
populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est:Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.
Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt.