Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est;
omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, soleas dixerunt, nonnumquam voce Graeca crepidulas.
Gallicas autem verbum esse opinor novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: Cum gallicis, [*](caligis, most MSS. of Cic.) inquit, et lacerna cucurristi.
Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, crepidas et crepidulas, prima syllaba correpta, id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci κρηπῖδας vocant, eiusque calciamenti sutores crepidarios dixerunt.
Sempronius Asellio in libro Rerum Gestarum XIV: Crepidarium, inquit, cultellum rogavit a crepidario sutore.
De Neriene Martis in antiquis conprecationibus. [*](lemma omitted by ω, supplied by Hertz.)
CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum
populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: