Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec, me audiente, Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit.

Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.

Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est;

omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, soleas dixerunt, nonnumquam voce Graeca crepidulas.

Gallicas autem verbum esse opinor novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: Cum gallicis, [*](caligis, most MSS. of Cic.) inquit, et lacerna cucurristi.