Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.
INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret. Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum.
Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?
Et Probum ait respondisse: Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in
locis urbis et urbes dixit arbitrio consilioque usus auris.