Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.
Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, urbis an urbes. Nam
cum id genus sis quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris.His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.