Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?
Et Probum ait respondisse: Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in
locis urbis et urbes dixit arbitrio consilioque usus auris.Nam in primo Georgicon, quem ego, inquit, librum manu ipsius correctum legi, urbis, per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt:
Verte enim et muta, ut urbes dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.
- urbisne invisere, Caesar,
- Terrarumque velis curam.
Contra in tertio Aeneidis urbes dixit per e litteram:
Hic item muta, ut urbis dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.
- Centum urbes habitant magnas.
Praeterea idem Vergilius turrim dixit, non turrem, et securim, non securem:
et:
- Turrim in praecipiti stantem
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.
- incertam excussit cervice securim.
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.