Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Itidem in Secunda, simili usus modulamine, manifesto peccatu, inquit, non peccato; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi.
Verba sunt Ciceronis haec: Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.
Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.
Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum
nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. Hi quoque adlegatus et hic arbitratus pro adlegatione proque arbitratione dicuntur, qua ratione servata arbitratu et adlegatu meo dicimus.Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.
Lucretius aeque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus:
cum dicere usitatius manente numero posset:
- Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne
- Aurea de caelo demisit funis in arva,
- Aureus e caelo demisit funis in arva.
Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites. Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitae.