Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

est, rectos dicere cupressos quam rectas. Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo aere fulva dixit, non fulvo, non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior visus et amoenior.

Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto: Perangusto, inquit, fretu divisa. Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere.

Itidem in Secunda, simili usus modulamine, manifesto peccatu, inquit, non peccato; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi.

Verba sunt Ciceronis haec: Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.

Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.

Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum

nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. Hi quoque adlegatus et hic arbitratus pro adlegatione proque arbitratione dicuntur, qua ratione servata arbitratu et adlegatu meo dicimus.