Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret. Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum.

Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?

Et Probum ait respondisse: Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in

locis urbis et urbes dixit arbitrio consilioque usus auris.

Nam in primo Georgicon, quem ego, inquit, librum manu ipsius correctum legi, urbis, per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt:

  1. urbisne invisere, Caesar,
  2. Terrarumque velis curam.
Verte enim et muta, ut urbes dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.

Contra in tertio Aeneidis urbes dixit per e litteram:

  1. Centum urbes habitant magnas.
Hic item muta, ut urbis dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.

Praeterea idem Vergilius turrim dixit, non turrem, et securim, non securem:

  1. Turrim in praecipiti stantem
et:
  1. incertam excussit cervice securim.
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.