Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eius igitur quem Cicero laudavit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae M. Catonis Nepotis.

Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: Laudo, inquit, te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es.

Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt, geniti non eodem patre;

duos enim M. ille Cato, qui et orator

et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.

Nam iam adulescente altero, matre eius amissa, ipse quoque iam multum senex, Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum.

Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo mortuus est, et egregios De luris Disciplina libros reliquit, nascitur hie de quo quaeritur, M. Cato, M. filius, M. nepos.

Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit, inque eo consulatu in Africam profectus, in ea provincia mortem obiit.