Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ex altero autem illo Censorii filio, longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato.
Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Uticae interemit, de
cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse.Videtis igitur banc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt quam qui a maiore fratre eius geniti erant.