Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium [*](proverbium omitted by Q, perhaps rightly.) inter os et offam, idem significans quod Graecus ille παροιμιώδης versus:

  1. Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.

Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia. [*](1 Lemma omitted byω.)

VERSUS est notae vetustatis senarius:

  1. Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίᾳ.

Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est Αἴας Λοκρός, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.

Sed etiam ille versus non minus notus:

  1. Γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σʼ ἐγώ,
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi.

Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῷ Πυρφόρῳ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ἰνώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:

  1. Σιγῶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,
Euripides ita:
  1. Σιγᾶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵνʼ ἀσφαλές.
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.

De genere atque nominibus familiae Porciae.