Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Humaniori inquit non ita ut vulgo
dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris [*](litteris, Eussner; hiis libris, Z.) et ex historia cognoverit.Quid aput M. Catonem significent verba haec inter os atque offam.
ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est.
Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.
Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium [*](proverbium omitted by Q, perhaps rightly.) inter os et offam, idem significans quod Graecus ille παροιμιώδης versus:
- Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.
Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia. [*](1 Lemma omitted byω.)
VERSUS est notae vetustatis senarius:
- Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίᾳ.
Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est Αἴας Λοκρός, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.
Sed etiam ille versus non minus notus:
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi.
- Γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σʼ ἐγώ,
Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῷ Πυρφόρῳ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ἰνώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
Euripides ita:
- Σιγῶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.
- Σιγᾶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵνʼ ἀσφαλές.