Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod in libris Humanarum [*](Humanarum Rerum, Damsté.) M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
CUM ex angulis secretisque librorum [*](ludorum, Eussner.) ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori
prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset.Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor.
Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.