Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit: Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Laevinus, aedilis curulis, a privato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum.
Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
Quid sit pomerium.
POMERIUM quid esset augures populi Romani qui libros De Auspiciis scripserunt istiusmodi sententia definierunt: Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.
Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est.
Habebat autem ius proferendi pomerii qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.
Propterea quaesitum est, ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferendi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbi fines incluserint.
Huius rei Messala aliquot causas videri scripsit; sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a
Romulo sit:Idcirco, inquit, omnes qui pomerium protulerunt montem istum excluserunt, quasi avibus obscenis ominosum.
Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi quod non pridem ego in Elydis, [*](Felicis, Mercklin; Heraclidis, Hertz; Epelydis, Beryk; some one of the Aelii, Hosius.) grammatici veteris, Conmmenlario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.
IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: Ne quis magistratus minor de caelo servasse velit.