Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum; vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperiunm; prensionem, ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem. Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia sive adsunt quos vocant sive acciri iusserunt. Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem, in rostra vocari iusserunt. Ego triumvirum, vocatus a Porcio, tribuno plebis, non ivi, auctoribus principibus, et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari

neminem iussi, nec vocatum a conlega parere invitum.

Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.

Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest et in vincula duci potest.

Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.

Quod in libris Humanarum [*](Humanarum Rerum, Damsté.) M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.