Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut tempestas, valitudo, facinus, dolus, gratia, industria. Haec

enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse.

Periculum etiam et venenum et contagium non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias.

Sed honorem quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum. Quintus autem Metellus Numidicus,

in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est: Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt

quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. Honorem, inquit, peiorem vobis habuit quam [*](quam gratiam, ω; gratiam deleted by Carrio.) mihi;

cuius verbi sententia est quam ipse quoque supra dicit: maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.

Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.

Quod aeditumus verbum Latinum sit.

AEDITIMUS verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua finitimus et legitimus.

Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione,

quasi a tuendis aedibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse --- propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.

M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Laevius

quoque,

ut opinor in Protesilaodamia, claustritumum dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua aeditumum dici videbat qui aedibus praeest.

In IV in [*](IV in, added by Vogel.) Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: Aeditumi custodesque mature sentiunt, in libris autem hoc vulgariis aeditui scriptum est.

fabula Atellania est quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic versus est:

  1. Quí postquam tibi appáreo atque aedítumor in
  2. templó tuo.

Titus autem Lucretius in carmine suo pro aedituis aedituentes appellat.

Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.

PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter ventitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audivimus. In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus:

Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines

ignoraturi forent.