Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cum haec Taurus dixisset videreturque in eandem rem plura etiam dicturus, perventum est ad vehicula et conscendimus.

De aenigmate.

QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt:

  1. Semel minusne an bis minus sit, nescio;
  2. An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier,
  3. Iovi ipsi regi noluit concedere.

Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo.

Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.

AD Cn. Dolabellam, proconsulari imperio provinciam Asiam obtinentem, deducta mulier Smyrnaea est.

Eadem mulier virum et filium eodem tempore venenis clam datis vita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris, ex viro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent.