Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit: Licio enim transverse, quod limum appellatur, qui magistratibus, inquit, praeministrabant cincti erant.

Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet. Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor [*](vivendo victor, ω; corr. by Lachmann; vincendo victor, ς.) et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.

Versus accepti ex Q. Enni septimo Annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.

DESCRIPTUM definitumque est a Quinto Ennio in Annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Servili, viri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque veterum ac novorum scientia quantaque servandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad muniendas vitae molestias fomentis,

levamentis, solacis amicum esse conveniat hominis genere et fortuna superioris.

Eos ego versus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta.

Ad hoc color quidam in his versibus tam reverendus est, suavitas tam tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitias legibus observandi, tenendi colendique sint. Quapropter adscribendos eos existimavi,

si quis iam statim desideraret:

  1. Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter
  2. Mensam sermonesque suos rerumque suarum
  3. Comiter inpertit, magnam cum lassus diei
  4. Partem fuisset, de summis rebus regundis
  5. Consilio indu foro lato sanctoque senatu;
  6. Cui res audacter magnas parvasque iocumque
  7. Eloqueretur sed cura [*](sed cura, Hosius (sed = sine); et cuncta, γ.) malaque et bona dictu
  8. Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret,
  9. Quocum multa volup ac [*](ac, added in ς; volup sibi fecit clamque, Vahlen1.) gaudia clamque palamque;
  10. Ingenium cui nulla malum sententia suadet
  11. Ut faceret facinus levis aut malus; doctus, fidelis,
  12. Suavis homo, facundus, suo contentus, beatus,
  13. Scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum
  14. Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas
  15. Quem facit et mores veteresque novosque tenentem,
  16. Multorum veterum leges divumque hominumque;
  17. Prudenter qui dicta loquive tacereve posset;
  18. Hunc inter pugnas conpellat Servilius sic.
L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.

Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.

CUM Delphos ad Pythia conventumque totius ferme Graeciae visendum philosophus Taurus iret nosque ei comites essemus inque eo itinere Lebadiam venissemus, quod est oppidum anticum in terra Boeotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina philosophum, aegra valitudine oppressum, decumbere.