Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
De Vergilio quoque eodem in loco verba haec ponit: Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis.
Sed iam verborum Senecae piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: Quidam sunt, inquit, tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere; et, cum reprehendisset versus quos supra de Cetego posuimus: Qui huiuscemodi, inquit, versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos.