Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Modice dixerat hoc faciam, [*](faciam omitted by ω.) id est cum modo aequo et pari;
deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit: aut etiam intra modum, per quod ostendit minus sese id facturum esse quam quod fieri modice videretur; id est, non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.
In oratione etiam, quam Pro P. Sestio scripsit, intra montem Taurum sic dicit, ut non significet in monte Tauro, sed usque ad montem cum ipso monte.
Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea qua dixi oratione: Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea regnaret, condonarunt.