Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, intra Kalendas, id est Kalendis, [*](id est Kalendis, deleted by Hertz.) pronuntiandum sit.

Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.

Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate disputavisset, tum ego haec dixi: Cordi, inquam, mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo: Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.

Intra oceanum dicit contra rationem tuam; non enim vult, opinor, dicere in oceano; terras enim demonstrat omnis quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest, quae sunt citra oceanum, non in oceano; neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.