Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia privare?
Sed nihil interest, hoc enim dicitur, dum alatur et vivat, cuius id lacte fiat.
Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam
obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit?
Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?